monumenta.ch > Plinius > sectio 140

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 140
{LIV} quod in Siculis utique crediderim, quoniam primo eius provinciae adflatu scorpionum pestis extinguitur. et in India inventae contra eadem pollent, magnis et aliis miraculis: reddunt enim fluminum species, nemorum, iumentorum etiam. essedariis staticula, equorum ornamenta inde medicisque coticulas faciunt, nam spectasse etiam prodest oculis. sitim quoque sedant in os additae.